116
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim inter eos qui disceptantdisceptant A: disceptent L convenit quid sit illud quodquod A: de quo L ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potestdisseres unquam nec ad exitum perveniri potes A —, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involutainvoluta Hoerner cum codd. dett.: involutae AL rei notitianotio maluit Piderit definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.
117
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciatquando autem aut (et PM) quomodo id facias L aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.