Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
114 atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuithabet A docendi viam. Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
115 ego ego A: ergo L eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoquee quoque A: eo quoque L , quid cuique consequens sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum divididividi AL: distingui coniecit Nesemann: dilucide explanari Reid explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—, sed quiaquia A: quod OPM: quo F: quoniam Jahn sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme