Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
112 sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus: rei potius, id est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud tamen quod iam ante diximus meminerimus, nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque itaita AL: id coniecit Reid potius acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In quo tamen longius saepesaepe om. L progredimurprogrediemur probavit Stangl , quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasiquasi L: ea A docere videmurvidemur A: videamur L habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
113 esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantumtantum codd. dett.: solum L: tam A facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiametiam L: eam A vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiamvicinam...scientiam om. A adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sitsit AL, secl. Beier: est Orelli , oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat; palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme