110
cum dico me, te, Brute, dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages? aut aliquod causarum genus repudiabis? aut in isdem causis perpetuum etet secl. Schütz eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis? demosthenes quidem, cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil Lysiae subtilitatesubtilitati AP2 cedit, nihil argutiis et acumineacumini FPO HyperidiHyperidis FP: Hypericlis O , nil levitate Aeschini et splendore verborum.
111
multae sunt eius totaeet totae L orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem propro se in maluit Jahn causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimogravissimis A discedensdiscedens AL: descendens Schütz eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum movet et tum in dicendo plurimum efficit, cum gravitatisgravitati aptis maluit Reid locis utitur.