Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
108 nec vero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa pro Rosciopro Roscio seel. Bake, coll. Quintil. xii. 1. 20 iuvenilisin iuvenali Schütz: ex iuvenali Heerdegen redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo hilariora, utut Lambinus: at AL pro Habito, pro Cornelio compluresque aliae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem.
109 an ego Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent: ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem? sed quid poetas divino ingenio profero? histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamentamen AL: tamquam Peter in suis versarentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere vidimus: ego non elaborem?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme