Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
102 tota mihi causa pro Caecina de verbis interdictide verbis interdicti L: re vera A fuit: res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omniin ea omni Heerdegen: ibi omni Stangl: in omni L: in eo A genere amplificationis exarsimus.
103 at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in HabitiHabiti AL: Aviti vulg. ? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer velaccusarentur vel opes A: arbitrarer L ipsiarbitrarer vel ipsi Schütz possent legereposse eligere L qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus oratorisoratoris om. A ml: oratoria Bentley cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme