Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
100 tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; namnam A: non L: unde non manu, nam manu si Klotz manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. sed inventus profecto est ille eloquenseloquens secl. Bake , quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur isis A: sed L ? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et altaalta A: magna L graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit.
101 ne fueritne fuerit L: ne dūtu fueris A: ne dum tu videris Heerdegen: ne dum tu videris, ne fuerit Stangl . Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme