Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
81 ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisquein reliquisque Reid: parcus in priscis edd. plurimi ornamentis et verborum et sententiarum demissior; ea ea add. Heerdegen translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitiresitire F2 cum Quint. viii. 6. 6 et Non.: scire F1O1P1: lascivire MO2P2 d agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
82 nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo; itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in aliaalia L: alta Manutius deceret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme