Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
78 sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum,
79 ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur; unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatumornatus L: ornamentum Tulich. Lambinus etc.: moratum Bake illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quodac quod Friedrich: idque Moser: atque L in hoc oratoreoratore L: orator maluit Manutius dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme