Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
76 summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.
77 primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratoriioratorii codd. dett.: oratori L numeri, de quibus mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursuset concursus Quint. ix. 4. 37 et Iul. Victor, p. 432 concursu L vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme