Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
74 quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probiprobi codd. dett.: probam L orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum in in add. vulg. immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristiortristior Sauppe ex Quint. ii. 13. 13: maestior L Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
75 sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme