Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
69 erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia oratorisoratoris Iul. Victor: orationis L , tot sunt genera dicendi: subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis oratoris est.
70 magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid cuiquecuique L: 'valde vereor ne post cuique exciderit causae' Madvig opus sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. Pre/pon appellant hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo praeclare et multapraeclare et multa L et Iul. Vict.: multa et praeclare Goeller praecipiuntur et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme