Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
67 quicquid est enim quod sub aurium mensuram aliquam caditcadit L et Rufin.: cadat Wesenberg , etiam si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus vocatur, qui Graece r(uqmo\s dicitur. Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatiusincitatius F2: incitatus L feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandumputandam maluit Reid quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
68 ego autem, etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam non nulli eorumnonnulli eorum Madvig: n. aurium Schütz: nonnullorum L voluntativoluntati L: voluptati Madvig: voluntate Sauppe vocibus magis quam rebus inserviuntinserviunt vulg.: inserviant L ; nec vero, si quid est unum inter eos simile—id autem est iudicium electioque verborum—, propterea cete- rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme