44
nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est vacua prudentiaqua... prudentia? secl. Lambinus: quae qua Stangl: quae tamen incauta est si vacua prudentia Madvig: quae tamen cassa est Bake ? noverit igitur hic quidem orator, quem summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.
45
nam quoniamquoniam om. ed. Venet., secl. vulg. , quicquid est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocetpoterit, avocabit maluit Bake controversiam; latius enim de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in parte sit probari necesse;—
46
haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad universi generis rationemrationem Nizolius: orationem L traducta appellatur qe/sis. In hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partemin utramque partem secl. Eussner , ut ornatius et uberius dici possetposset Lambinus: possit L , exercuit; idemque locos—sic enim appellat—quasi argumentorum notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.