Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
42 haec de adulescente Socrates auguraturauguratur F: auguratus OPM: auguratust Stangl . At ea de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum; me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et fluenset fluens Orelli: et effluens L , sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis elo- quentia esteloquentia est L: est delevit Poggius, om. Serv. ad Verg. Aen. i. 176: et scripsit Friedrich ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque pompae; nos autem iamautem iam F: autem OPM: autem secl. Stangl in aciem dimicationemque veniamus.
43 quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis esse videatur.
44 ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamenet tamen L: et eadem Halm: tamen secl. Sorof cum multis paene communia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme