4
sed par est omnis omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt. quod si quem aut natura sua autnatura sua aut delevit Sauppe: aut secl. Madvig. 'post sua intercidisse aliquid videtur' Heerdegen illa praestantis ingeni vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Namnam vulg.: an L et Colum. in poetis non Homero soli locus est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
5
nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit. nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab ab add. Lambinus artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statuastatua vulg.: statuae L deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremusmiraremur... probaremus L: miremur... probemus Norwann .