37
sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionumscriptionum secl. Sauppe: transposuit post reliquarumque deleto rerum Schenkl rerumrerum L: earum maluit Jahn formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece e)pideiktiko\n nominatur, quiaquia vulg.: qua L quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.