Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
34 quid enim tam distans quam a severitate comitas? quis tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi? consequeris tamen ut eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis. Ergo omnibus ex ex om. L: add. Halm: in maluit Heerdegen terris una Gallia communi non ardet incendio; in qua frueris ipset teipse te L: quiete vel virtute tua Sandys , cumcum L: et tamquam Bake in Italiae luceluce vulg.: lucem L cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore vel robore. Iam quantumquanti maluit Reid illud est, quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!
35 itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto—quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga- tum et recusantemrecusantem vulg.: recusandum L haec scribere esse ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam quaestionem non potuero, iniustiiniuste maluit Kraffert oneris impositi tua culpa sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme