Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
237 habes meum de oratore, Brute, indicium; quod aut sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimetmihimet A: mihi L ipsi aliud alias videri. Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissimalevissima A: novissima L , sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verumverum L: verum tam_ (i. e.tamen) A: tam codd. dett.:cum F tamen in occulto lateret.
238 tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiamimpudentiam A: imprudentiam FOP1 suscepisse.
← Previous 129 / 129

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme