233
videsne, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbisisdem tamen verbis A: isdem verbis L, secl. Bake stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutatoordine ... commutato secl. Schütz in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fueritfuerit L: fuerat Lambinus antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!
234
hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixeritdixerit AL: didicerit Stangl ; qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes ! cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic utsic ut A: om. L , si quissi quis... sequantur L Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent.