Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
232 quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositicomposite A: compositis L oratoris bene structam conlocationem dissolvasdissolvas A: dissolvat L permutatione verborum;— corrumpaturcorrumpatur AL: corrumpetur Hoerner enim tota res, ut etet om. A haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superaruntimmuta ... superarunt om. A mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar- cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu- isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme