Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
231 tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultatefacultate L: facilitate Stangl vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur-per versetur: hinc incipit denuo cod. A genere numerorum, is omnia fere vitia vitaveritvitia vitaverit L: vitiaverit A . Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illailla codd. dett. Madvig: alia AL perspicue vitia contraria.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme