230
L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem qui nos nihil celetcelet vulg.: celat L , sapientem qui serviendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsitad quem scripsit secl. Schüts , cui se purgatcui se purgat Heerde- genio interpolata videntur , veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen- tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorumversiculorum Jahn: siculorum L simillimum.