228
hanc igitur, sive composi- tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, etet secl. Lambinus adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere, verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic oratororator Bake: oratio L nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tectetecte edd. vett.: tecti L: recte vulg. (ex Quint. ix. 3. 8) declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
229
itaque qualis eorum motus quos a)palai/strous Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest utut Manutius:ne L —quod eiei codd. dett.: hi L qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne autne aut L: ut Manutius verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio; quod se