Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
227 nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimislectissimis codd. deti.: lectissime L dicere. Et necet nec L: sed nec Madvig sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non poetice vinctusvinctus C. F. W. Müller: iunctus L verum etiam fugiens ilium eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme