Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
222 his igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atqueatque Stangl: idque L , cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet essedebet esse L: solet esse Piderit: est Bake numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisseprofecto se fudisse codd. dett.:profectos effugisse L senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;—
223 cur clandestinis consiliis nos op- pugnant? cur de perfugisperfugis Quint. ei Rufinus: perfugiis L nostris copias comparantcomparant L Ru- finus: comparat is vel comparatis Quint. codd. contra nos? Prima sunt illa duo, quae ko/mmata Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium kw=lon illi, nos mem- brum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos caditcadit L et Rufinus: cadens Schenkl ; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo. sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme