Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
217 ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, trochaeus Rufinus: om. L sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concluduntconclu- duntur Rufinus , si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert.
218 qua re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum, quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam paean, quod pluris habeathabeat L: habet Rufinus syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habeturhabetur L: existimatur Ru- finus: nominatur Reid. Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme