Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
215 sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadantcadant L: cadunt Bake . Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eiuseius L: ei Stangl aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quamquam vulg.: qui FPO Rufinus: vel Stangl commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut ee Rufinus: om. L totidem brevibus et longa, inin L: om. Rufinus quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.
216 ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum gravitate sua etgravitate sua et O2 Rufinus: gravitatis suaet F: gravitatis suae P: gravitatis sue O1 tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex- tremo: adiungo, quod minimum sitsit L: est maluit Stangl , proximum superiorem, saepe etiam tertium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme