213
dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim; deindein L: deinde Nonius et Rufinus membratim: Tutu L Rufinus: tum Nonius dicere solebas sacram esse rem publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus:
214
quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis exci- tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quemquem MP2O2 Rufinus: quam FO1: quem numerum maluit Stangl Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.'
215
animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.