Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
211 haec autem forma retinenda non diu est, nec diconec dico L: non dico Sauppe in per- oratione, quam ipsam includitquam ipsam includit Beier: quam ipse includit L: qua in ipsa includitur Stangl:in quam ipsam includitur Bake: quam ipsa finis includit Schütz , sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licerelicere vulg.:liceret L , transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci ko/mmata et kw=la nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogatcogat vulg.: cogit L aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
212 quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quodquod L: quod iam Rufinus: quoniam Stangl ab aliisab aliis Rufinus: ab illis L eidem pedes aliis vocabulis nominantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme