Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
210 adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, utut vulg.: aut L nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meomeo L: secl. non nulli: nostro alii , aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desideratdesiderat L: desideret Ernesti quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquiritanquirit codd. dett.: adquirit FPM:ac- quirat O1: acquirit O2 quid reprehendatreprehendat vulg.: prehendat OM: prendat FP .

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme