25
itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politaepolitae F2: polite L minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipataeadipatae Nonius: adipate L: adipatum Lambinus dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minusGraecia ... minus secl. Sauppe: Graeci vulg. , Athenienses vero funditus repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.
26
itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque duradura L: dira vulg. 'Graeco verbo (miara/) melius responderet impura vel putida' Sandys odiosa intolerabilia esse dicit; quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellatappellat M Goeller: appellet FPO , utrum illa verba an portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere.