198
nec vero is cursus est numerorum—orationis dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sedsed Bake: et L aequabiliteraequabiliter Schütz: aequaliter L constanter- que ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut neut ne Schütz: aut ne L immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluensaut fluens L:ac fluens Heerdegen sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam tibicinitibicini L: tibicinii Orelli:tibicinis codd. dett. percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.
199
solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi- narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non ut solumut solum Bake:id solum L ; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc exitum iamiam Ernesti: tam FP1O1:tamen P2MO2 a principio ferri debet verborum illa compre- hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat.