192
sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam etet L: secl. Manutius:ei Jahn qui paeana praetereunt, non vident mollissimum a sese numer m eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul- gari esse sermone. Ita neque humilem et abiectamet abiectam Lambinus: nec abiectam L oratio- nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos qui audientaudiant maluit Ernesti ad maiorem admirationem possit traducere.
193
trochaeum autem, qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con- tractio etet Sauppe: ut L brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana pro- bat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos pedes esse, ut in eisin eis L: numeris Stangl: eis Ernesti singulis modus insit aut sesqui lex aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.