Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
190 elegit ex multis Iso- crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestosanapaestos vulg.: anapaesta FPO: anapesti A ; quo quid potest esse turpius? Etsi in legendolegendo AP1: eligendo FOMP2 fecit malitiose; prima enim syllaba dempta exex A:in L primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; itaita A:itaque L factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme