Thesauros Literature rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
188 sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesquisesqui PM: sesque FO: se sesequi A esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplexsesquiplex vulg.: sesqui L: sequens A paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est.
189 sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementerest id vehementer A: quod vehementer est L vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu- mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscitagnoscit AF: cognoscit OPM: ignoscit Heerdegen auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et longa animi provisione fugiendum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme