214
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hochoc vulg.: hic F: id C quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum[parte] earum Vassis: partium earum Stangl omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.
215
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praepararipraeparari vulg.: praeparare L: apparari Campe et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que]erantque FO: erant C ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuissenec vero... defuisse secl. Eberhard .