207
his enim scriptisscriptis om. O1: scribendis Lambinus: scribentibus Kraffert etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas. his duobus eiusdem aetatis adnumerabatur nemo tertius, sed mihi placebat Pomponius maxime, vel dicam, minime displicebat. Locus erat omnino in maximis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini, propterea quod Antonius, qui maxime expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fastidiosior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem; †Cotta† Sulpicius expetebantur post Cotta Sulpiciusque expetebantur Martha: rarius Cotta et Sulpicius expetebantur Eberhard: tum C. et S. expetebantur Piderit: Cotta raro, rarius S. expetebatur Stangl: alii alia . Ita ab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius.
208
Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maximemaximi Buttmann autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.