203
fuit enim Sulpicius vel maxime omniumomnium add. codd. det. , quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna tum suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
204
o magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximaemaximae codd. det.: maxime L altera alteri defuit. atque in his oratoribus illud post illud add. inquam Weidner animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles.' Nihil enim tam dissimile quam Cotta SulpicioSulpicio L: Sulpicii Madvig , et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimoet lenissimo C: e denissimo O1: et lenissimum GM1: et lentissimo Vogel ex Quintil. ii. 8, 11 Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.