199
qui praestat igitur intellegens imperito? Magna re et difficili; si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendodicendo secl. Kraffert illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit. Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditoriauditori secl. Kayser probari potest. Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet: sic ex animorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.