183
ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudinea mult. vulg. , alii autem ab eisab eis codd. det.: ab his L qui intellegunt? Recte requiris,'inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent.
184
an tu, inquit, id laboras, si huiclaboras, si huic Manutius: laborasse huic L modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbandode... improbando secl. Schütz multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quodquod quis maluit Jahn: quod ipse Weidner is dicendo efficiet poterit intellegi.