20
nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano in cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent. Quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus esse vacuum. Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et Bruto et mihi.
21
ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sanesane codd.: plane Wetzel , si potes, libera.
21
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasiquasi sccl. Stangl: graviter maluit Eberhard deflevisse iu- diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.
22
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnamecquodnam O: et quodnam F: quodnam vulg. curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summit- teret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.