177
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.
178
eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto—tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in causis publicis nihil, in privatisin privatis vulg.: privatis L satis veterator videbatur. Eraterat vulg.: erant L in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam OfellaOfella Victor Pisanus: a filia L contionibus aptior quam iudiciis. Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multummultum L: multus vulg.: multarum Jahn erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cummagna cum L: magna cum ... tum Eberhard iuris civilis intellegentia.