168
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factusfactus L: natus maluit Eberhard ad dicendum, M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus; isquiis qui Jahn accusavit C. Fimbriam, M. Mari Gratidiani paterpater vulg.: patrem L .
169
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; unauna Madvig: illa L: et illa Bake Romae contra Caepionem nobilis sane, quoicui vulg.: quo L orationi Caepionis ore respondit Aelius L. Aelius Stangl , qui scriptitavit orationes multis, orator ipse numquam fuit.