17
ego vero et exspectabo ea quae polliceris, nec exigam nisi tuo commodo et erunt mihi pergrata, si solveris. Mihi quoque, inquit Brutus, [etet secl. vulg.: tuentur Fleckeisen et Friedrich ] exspectanda sunt ea quae Attico polliceris, etsi fortasse ego a te huius voluntarius procurator petam, quod ipse, cui debes, incommodo se tuo incommodo se tuo Eberhard: incommodo L: se incommodo tuo Lambinus exacturum negat.
18
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi re- promittere istuc quidem ausimausim G2: ausus sim codd. . Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem.
19
itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit, aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea accepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarumad rerum nostrarum Lambinus: ad veterum annalium Victor Pisanus: ad rerum naturalium L: ad veterum rerum nostrarum vulg.: ad v. r. nostratium Baehrens memo- riam comprehendendam impulsi atque incensi sumus. Sed illa, cum poteris; atque ut possis, rogo;