162
erit, inquit [M.] BrutusM. secl. Heusinger , aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam. Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione† defensione iuncta†in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta L: ex consulatu (peculatus) r(ei) Q. Caepionis defensio minuta Stangl, qui et conicit in c. pro Q. C. (testimonii loco oratio) defensione tincta non brevis ut laudatio, ut oratio autem brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic peri/odon perhiodorum L, corr. vulg. appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae kw=la Graeci vocant, dispertiebat orationemdispertibat oratione L, corr. vulg. libentius.
163
hoc loco Brutus: Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset scribere: cum enim omnibus memoriam sui tum etiam disciplinam dicendi nobis reliquissent. Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eiseis vulg.: his L orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.