156
tum Brutus: Ita prorsus, inquit, et antea putabam—audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere—et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo; simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et et add. vulg. (invidiaque cod. det.) invidia, quae solet lacerare plerosque, uti eauti ea vulg.: ut in (L) ea... exulcerari. . . conciliari Martha macerare maluit Madvig non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur. Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi. itaque doleo et illius consilio et tua voce populum Romanum carere tam diu; quod cum per se dolendum est tum multo magis consideranti ad quos ista non tralata sint, sed nescio quo pacto devenerint. Hic Atticus: Dixeram, inquit, a principio, de re publica ut sileremus; itaque faciamus. Nam si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.