140
verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae propriapropria Lambinus: proprie L laus oratoris est in verbissed... verbis secl. Eberhard ,—nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensionecomprehensione cod. det.: compressione L devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus. quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. Sxh/mata enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratoremoratorem L: orationem Lambinus eaqueeaque L: quae Jahn: atque Stangl non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentienscum ... consentiens secl. Schütz ]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.