15
ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa et eam utilitatemet eam attulit Mahly: attulit et eam Gud. 38 quam requirebam, ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia viderem. Quaequae Eberhard: qua L: quo B1H1 vetus cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctis, quod eadem mensura reddere iubet quae acceperis aut etiam cumulatiore, si possis.
16
ego autem voluntatem tibi profecto emetiaremetiar L: remetiar vulg. , sed rem ipsam nonduin posse videor; idque ut ignoscas, a te peto. Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi—sic omnis fetus repressus est est addit Bake exustus- que siti flossiti flos Lam- binus: flos siti L veteris ubertatis exaruit—nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est. Seremus igitur aliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris: modo idem noster animus efficere possit quod ager, qui cumcum vulg.: quam FOMB1H1 vetns: sepe BHG multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet. Tum ille: