123
praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego [inquaminquam intellego L: intellego, inquam Schütz: inquam secl. Friedrich ]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae. Me numerame numera Weidner: enumera L: numera ... me Ernesti , inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
124
atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria etet illustria et vulg.: illustri et in L: et illustri in numero [patronorum] Martha in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vitaet vita Jahn suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
125
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus. Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille: Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus paene solum lego. Immo plane, inquam, Brute, legas censeo. Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.